Jam aliquando de his ascendentibus et descendentibus Angelis dixeram; sed ne obliti fueritis, breviter dico tanquam commemorans: pluribus enim dicerem si non commemorarem, sed modo insinuarem. Scalas vidit Jacob per somnium, et in ipsis scalis vidit Angelos ascendentes et descendentes; et lapidem quem sibi posuerat ad caput, unxit 32Gen. XXVIII, 12-18. Audistis quia Messias Christus est, audistis quia unctus Christus est. Non enim sic posuit lapidem unctum, ut veniret et adoraret: alioquin idololatria esset, non significatio Christi. Facta est ergo significatio, quo usque oportuit fieri significationem, et significatus est Christus. Lapis unctus, sed non in idolum. Lapis unctus: lapis quare? Ecce pono in Sion lapidem electum, pretiosum, et qui crediderit in illum, non confundetur 33Isai. XXVIII, 16; I Petr. II, 6 . Quare unctus? Quia Christus a chrismate. Quid autem vidit tunc in scalis? Ascendentes et descendentes Angelos. Sic est et Ecclesia, fratres: Angeli Dei, boni praedicatores, praedicantes Christum; hoc est, super Filium hominis ascendunt et descendunt. Quomodo ascendunt, et quomodo descendunt? Ex uno habemus exemplum: audi apostolum Paulum; quod in ipso invenerimus, hoc de caeteris veritatis praedicatoribus credamus. Vide Paulum ascendentem: « Scio hominem in Christo ante annos quatuordecim raptum fuisse usque in tertium coelum, sive in corpore, sive extra corpus nescio, Deus scit: et audisse ineffabilia verba quae non licet homini loqui » 34II Cor. XII, 2-4. Ascendentem audistis, descendentem audite. « Non potui loqui vobis quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus: quasi parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam » 35I Cor. III, 1, 2. Ecce descendit qui ascenderat. Quaere quo ascenderat. Usque in tertium coelum. Quaere quo descenderit. Usque ad lac parvulis dandum. Audi quia descendit: Factus sum parvulus, inquit, in medio vestrum, tanquam si nutrix foveat filios suos 36I Thess. II, 7 . Videmus enim et nutrices et matres descendere ad parvulos: et si norunt latina verba dicere, decurtant illa, et quassant quodammodo linguam suam, ut possint de lingua diserta fieri blandimenta puerilia; quia si sic dicant, non audit infans, sed nec proficit infans. Et disertus aliquis pater, si sit tantus orator ut lingua illius fora concrepent, et tribunalia concutiantur; si habeat parvulum filium, cum ad domum redierit, seponit forensem eloquentiam quo ascenderat, et lingua puerili descendit ad parvulum. Audi uno loco ipsum Apostolum ascendentem et descendentem, in una sententia: « Sive enim, inquit, mente excessimus, Deo: sive temperantes sumus, vobis » 37II Cor. V, 13. Quid est, « mente excessimus, Deo? » Ut illa videamus « quae non licet homini loqui. » Quid est, « temperantes sumus, vobis? Numquid judicavi me aliquid scire inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum » 38I Cor. II, 2? Si ipse Dominus ascendit et descendit; manifestum est quia et praedicatores ipsius ascendunt imitatione, descendunt praedicatione.
In Iohannis Evangelium tractatus
Notes
- 32. Gen. XXVIII, 12-18
- 33. Isai. XXVIII, 16; I Petr. II, 6
- 34. II Cor. XII, 2-4
- 35. I Cor. III, 1, 2
- 36. I Thess. II, 7
- 37. II Cor. V, 13
- 38. I Cor. II, 2