TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quare igitur venit? Sed ut testimonium perhiberet de lumine. Utquid hoc? Ut omnes crederent per illum. Et de quo lumine testimonium perhiberet? Erat lux vera. Quare additum est, vera? Quia et homo illuminatus dicitur lux; sed vera lux illa est quae illuminat. Nam et oculi nostri dicuntur lumina; et tamen nisi aut per noctem lucerna accendatur, aut per diem sol exeat, lumina ista sine causa patent. Sic ergo et Joannes erat lux, sed non vera lux: quia non illuminatus, tenebrae; sed illuminatione factus est lux. Nisi autem illuminaretur, tenebrae erat, sicut omnes impii, quibus jam credentibus dixit Apostolus, Fuistis aliquando tenebrae. Modo autem quia crediderant, quid? Nunc autem lux, inquit, in Domino 4Ephes. V, 8 . Nisi adderet, in Domino, non intelligeremus. Lux, inquit, in Domino: tenebrae non in Domino eratis. Fuistis enim aliquando tenebrae: ibi non addidit, in Domino. Ergo tenebrae in vobis, lux in Domino. Sic et ille non erat lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine.

Notes

  1. 4. Ephes. V, 8