TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Audivit hoc mulier ista, et addidit. Jamdudum prophetam dixerat; vidit talia dicere eum cum quo loquebatur, quae jam plus essent ad prophetam; et quid respondit, videte: Dicit ei mulier, Scio quia Messias veniet, qui dicitur Christus: cum ergo venerit ille, omnia nobis demonstrabit. Quid est hoc? Modo, inquit, de templo contendunt Judaei, et nos de monte contendimus: cum ille venerit, et montem spernet, et templum evertet; docebit nos iste omnia, ut in spiritu et veritate noverimus adorare. Sciebat quis eam posset docere, sed jam docentem nondum agnoscebat. Jam ergo digna erat cui manifestaretur. Messias autem unctus est; unctus graece Christus est; hebraice Messias est: unde et punice, Messe dicitur unge. Cognatae quippe sunt linguae istae et vicinae, hebraica, punica, et syra.