Dicebant ergo: Ubi est ille? Et murmur multum de eo erat in turba. Unde murmur? De contentione. Quae fuit contentio? Quidam enim dicebant, Quia bonus est; alii autem, Non, sed seducit turbas. De omnibus servis ejus intelligendum: hoc dicitur modo. Quicumque enim eminuerit in aliqua gratia spirituali, profecto alii dicunt, Bonus est; alii, Non, sed seducit turbas. Unde hoc? Quia vita nostra abscondita est cum Christo in Deo 25Coloss. III, 3 . Ideo licet dicere hominibus per hiemem, Mortua est ista arbor, verbi gratia, arbor fici, arbor piri, et hujusmodi pomorum, similis est aridae; et quamdiu hiems est, non apparet. Aestas probat, judicium probat. Aestas nostra, revelatio Christi est: Deus manifestus veniet, Deus noster et non silebit 26Psal. XLIX, 3 ; ignis ante eum praeibit: iste ignis inflammabit inimicos ejus 27Psal. XCVI, 3 ; aridas arbores ignis comprehendet. Tunc enim aridae apparebunt, quando eis dicetur, Esurivi, et non dedistis mihi manducare: in alia vero parte, hoc est in dextera, apparebit fecunditas fructuum, dignitasque foliorum; viriditas, aeternitas erit. Illis ergo tanquam aridis dicetur, Ite in ignem aeternum 28Matth. XXV, 42, 41 . Ecce enim, inquit, securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur 29Id. III, 10 . Dicant ergo de te, si proficis in Christo, dicant homines, Seducit turbas. De ipso, de toto corpore Christi hoc dicitur. Cogita corpus Christi adhuc in mundo, cogita corpus Christi adhuc in area; vide quemadmodum blasphemetur a palea. Simul quidem triturantur; sed paleae conteruntur, frumenta purgantur. Quod dictum est ergo de Domino, valet ad consolationem, de quocumque hoc dictum fuerit christiano.
In Iohannis Evangelium tractatus
Notes
- 25. Coloss. III, 3
- 26. Psal. XLIX, 3
- 27. Psal. XCVI, 3
- 28. Matth. XXV, 42, 41
- 29. Id. III, 10