Interrogo vos, o fideles Christiani, Erat ibi mater Jesu? respondete, Erat. Unde scitis? respondete, Hoc loquitur Evangelium. Quid respondit matri Jesus? respondete, Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea. Et hoc unde scitis? respondete, Hoc loquitur Evangelium. Nullus vobis corrumpat hanc fidem, si vultis sponso servare castam virginitatem. Si autem quaeritur a vobis, cur hoc matri responderit; dicat qui intelligit: qui autem nondum intelligit, firmissime tamen credat, hoc respondisse, et tamen matri respondisse Jesum. Hac pietate merebitur etiam intelligere cur ita responderit, si orando pulset, et non rixando accedat ad ostium veritatis. Tantum caveat, ne dum se putat scire, aut erubescit nescire cur ita responderit, cogatur credere aut Evangelistam fuisse mentitum qui ait, Erat ibi mater Jesu: aut ipsum Christum falsa morte passum propter delicta nostra, et falsas cicatrices ostendisse propter justificationem nostram; falsumque dixisse, Si manseritis in verbo meo, vere discipuli mei estis; et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos 11Joan. VIII, 31, 32 . Si enim falsa mater, falsa caro, falsa mors, falsa vulnera passionis, falsae cicatrices resurrectionis; non veritas credentes in eum, sed potius falsitas liberabit. Imo vero falsitas cedat veritati, et confundantur omnes qui propterea se volunt videri veraces, quia Christum conantur demonstrare fallacem; et nolunt sibi dici, Non vobis credimus quia mentimini; cum ipsam veritatem dicant esse mentitam. Quibus tamen si dicamus, Unde nostis dixisse Christum, Quid mihi et tibi est, mulier? Evangelio se credidisse respondent. Cur non credunt Evangelio dicenti, Erat ibi mater Jesu; et, Dixit ei mater ejus? Aut si hoc mentitur Evangelium, quomodo ei creditur quod dixerit Jesus, Quid mihi et tibi est, mulier? Cur non potius miseri, et quod ita non extraneae, sed matri Dominus responderit, fideliter credunt; et cur ita responderit, pie quaerunt? Multum enim interest inter eum qui dicit, Volo scire quare Christus hoc matri responderit; et eum qui dicit, Scio quod hoc Christus non matri responderit. Aliud est intelligere velle quod clausum est, aliud nolle credere quod apertum est. Qui dicit, Scire volo cur ita Christus matri responderit, aperiri sibi vult Evangelium cui credit: qui autem dicit, Scio quod hoc Christus non matri responderit, ipsum Evangelium arguit de mendacio, ubi credidit quod Christus ita responderit.