TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Doctor itaque humilitatis venit non facere voluntatem suam, sed voluntatem ejus qui misit illum. Veniamus ad eum, intremus ad eum, incorporemur ei, ut nec nos faciamus voluntatem nostram, sed voluntatem Dei: et non nos ejiciet foras, quia membra ejus sumus, quia caput nostrum esse voluit docendo humilitatem. Ad extremum, ipsum audite concionantem: Venite ad me, qui laboratis et onerati estis: tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde; et cum hoc didiceritis, invenietis requiem animabus vestris 31Matth. XI, 28 et 29 , unde non ejiciamini foras: quia descendi de coelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me; humilitatem doceo, ad me venire non potest nisi humilis. Non mittit foras nisi superbia: quomodo exit foras qui servat humilitatem, et non labitur a veritate? Dicta sunt quanta dici potuerunt de abscondito sensu, fratres: satis enim hic latet sensus, et nescio utrum congruis verbis a me sit depromptus et exsculptus, quare ideo non ejiciat foras qui venit ad illum, quia non venit facere voluntatem suam, sed voluntatem ejus qui misit eum.

Notes

  1. 31. Matth. XI, 28 et 29