Sed modo audite quid dicat Dominus, Vos, inquit, a patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis facere. Ecce unde filii ejus; quia talia desideratis, non quia de illo nati estis. Quae sunt illius desideria? Ille homicida erat ab initio. Ecce quod est, desideria patris vestri facere vultis: Quaeritis me occidere, hominem qui veritatem vobis dico. Et ille invidit homini, et occidit hominem. Diabolus enim cum invideret homini, serpente indutus locutus est mulieri, et de muliere venenavit et virum. Mortui sunt diabolum audiendo 9Gen. III, 1, quem non audissent, si Dominum audire voluissent: positus enim homo inter eum qui creavit, et eum qui lapsus est, obtemperare debuit Creatori, non deceptori. Ergo ille homicida erat ab initio. Videte genus homicidii, fratres. Homicida dicitur diabolus, non gladio armatus, non ferro accinctus; ad hominem venit, verbum malum seminavit, et occidit. Noli ergo putare te non esse homicidam, quando fratri tuo mala persuades: si fratri tuo mala persuades, occidis. Et ut scias quia occidis, audi Psalmum: Filii hominum, dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum machaera acuta 10Psal. LVI, 5 . Vos ergo desideria patris vestri vultis facere: ideo saevitis in carnem, quia non potestis in mentem. Ille homicida erat ab initio: utique in primo homine. Ex illo ille homicida, ex quo potuit fieri homicidium: ex illo potuit fieri homicidium, ex quo factus est homo. Non enim posset occidi homo, nisi prius fieret homo. Homicida ergo ille ab initio. Et unde homicida? Et in veritate non stetit. Ergo in veritate fuit, sed non stando cecidit. Et quare in veritate non stetit? Quia veritas non est in eo. Non quomodo in Christo, sic est veritas, ut Christus ipse sit veritas. Si ergo iste in veritate stetisset, in Christo stetisset, sed in veritate non stetit, quia veritas non est in eo.