TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Scio, charissimi, moveri posse nonnullos, sive pios ut requirant, sive impios ut reprehendant, quod posteaquam panem tinctum traditori suo Dominus dedit, intraverit in illum satanas. Sic enim scriptum est: Et cum tinxisset panem, dedit Judae Simonis Iscariotae; et post panem tunc introivit in illum satanas. Dicunt enim: Itane hoc meruit panis Christi porrectus de mensa Christi, ut post illum intraret in ejus discipulum satanas? Quibus respondemus, hinc nos potius doceri quam sit cavendum male accipere bonum. Multum quippe interest, non quid accipiat, sed quis accipiat; nec quale sit quod datur, sed qualis sit ipse cui datur. Nam et bona obsunt, et mala prosunt, sicut fuerint quibus dantur. Peccatum, inquit Apostolus, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem 1Rom. VII, 13 . Ecce per bonum factum est malum, dum male accipitur bonum. Itemque ipse ait, « In magnitudine revelationum mearum ne extollar, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus satanae qui me colaphizet. Propter quod ter Dominum rogavi, ut auferret eum a me, et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur » 2II Cor. XII, 7-9. Ecce per malum factum est bonum, dum bene accipitur malum. Quid ergo miraris si datus est Judae panis Christi, per quem manciparetur diabolo; cum videas e contrario datum Paulo angelum diaboli, per quem perficeretur in Christo? Ita et malo bonum obfuit, et malum bono profuit. Recordamini unde sit scriptum, Quicumque manducaverit panem, aut biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini 3I Cor. XI, 27 . Et de his erat sermo, cum hoc Apostolus diceret, qui Domini corpus velut alium cibum quemlibet indiscrete negligenterque sumebant. Hic ergo si corripitur qui non dijudicat, hoc est, non discernit a caeteris cibis Dominicum corpus; quo modo damnatur qui ad ejus mensam fingens amicum, accedit inimicus? Si reprehensione tangitur negligentia convivantis, qua poena percutitur venditor invitantis? Quid erat autem panis traditori datus, nisi demonstratio cui gratiae fuisset ingratus?

Notes

  1. 1. Rom. VII, 13
  2. 2. II Cor. XII, 7-9
  3. 3. I Cor. XI, 27