Spiritus sanctus quem promisit Dominus se discipulis suis esse missurum, qui eos doceret omnem veritatem, quam tunc quando cum eis loquebatur, portare non poterant: de quo Spiritu sancto, sicut dicit Apostolus, nunc pignus accepimus 1II Cor. I, 22, quo verbo intelligeremus ejus plenitudinem nobis in vita alia reservari: ipse ergo Spiritus sanctus et nunc docet fideles, quanta quisque potest capere spiritualia; et eorum pectora desiderio majore succendit, si quisque in ea charitate proficiat, qua et diligat cognita, et cognoscenda desideret: ita ut ea quoque ipsa quae nunc quomodocumque cognoscit, nondum se scire sciat, sicut scienda sunt in ea vita quam nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit 2I Cor. II, 9. Quo sciendi modo, si nunc ea vellet interior magister dicere, id est, nostrae menti aperire atque monstrare; humana infirmitas portare non posset. Unde me vestra Dilectio meminit jam locutum, cum sancti Evangelii verba tractaremus, ubi Dominus ait, Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. Non ut in his Domini verbis nescio quae secreta nimis abdita suspicemur, quae cum dici a docente possint, portari a discente non possint: sed ea ipsa quae in doctrina religionis in quorumlibet hominum notitia legimus et scribimus, audimus et dicimus, si vellet eo modo nobis Christus dicere, sicut ea dicit Angelis sanctis in seipso unigenito Patris Verbo, Patrique coaeterno; quinam portare homines possent, etiam si jam essent spirituales, quales adhuc Apostoli non fuerunt, quando ista eis Dominus loquebatur, qualesque postea veniente sancto Spiritu facti sunt? Nam utique quidquid de creatura sciri potest, minus est ipso Creatore, qui summus et verus et immutabilis est Deus. Et quis eum tacet? Ubi non a legentibus, disputantibus, quaerentibus, respondentibus, laudantibus, cantantibus, quoquomodo sermocinantibus, postremo ab ipsis etiam blasphemantibus nominatur? Et cum eum nemo taceat, quis est qui eum sicut intelligendus est capiat, cum de oribus et auribus hominum non recedat? Quis est cujus acies ad eum mentis accedat? Quis est qui eum Trinitatem esse scisset, nisi ipse sic innotescere voluisset? Et quis hominum jam istam sileat Trinitatem: et tamen quis hominum sicut Angeli sapiat Trinitatem? Ea ipsa ergo quae de Dei aeternitate, veritate, sanctitate, in promptu et palam sine cessatione dicuntur, ab aliis bene, ab aliis male intelliguntur: imo ab aliis intelliguntur, ab aliis non intelliguntur. Qui enim male intelligit, non intelligit. Ab eis ipsis autem a quibus bene intelliguntur, ab aliis minus, ab aliis amplius mentis vivacitate cernuntur, et a nullo hominum sicut ab Angelis capiuntur. In ipsa ergo mente, hoc est in interiore homine, quodammodo crescitur, non solum ut ad cibum a lacte transeatur, verum etiam ut amplius atque amplius cibus ipse sumatur. Non autem crescitur spatiosa mole, sed intelligentia luminosa; quia et ipse cibus intelligibilis lux est. Ut ergo crescatis, eumque capiatis, et quanto magis crescitis, tanto magis magisque capiatis; non ab eo doctore qui vestris auribus sonat, hoc est, forinsecus operando plantat et rigat, sed ab eo qui dat incrementum 3I Cor. III, 6, petere ac sperare debetis.