Hoc enim sequitur, Et vita erat lux hominum; et ex ipsa vita homines illuminantur. Pecora non illuminantur, quia pecora non habent rationales mentes quae possint videre sapientiam. Homo autem factus est ad imaginem Dei, habet rationalem mentem per quam possit percipere sapientiam. Ergo illa vita per quam facta sunt omnia, ipsa vita lux est: et non quorumque animalium, sed lux hominum. Unde paulo post dicit, Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Ab illo lumine illuminatus est Joannes Baptista; ab ipso et ipse Joannes evangelista. Ex ipso lumine plenus erat qui dixit: Non sum ego Christus; sed qui post me venit, cujus non sum ego dignus corrigiam calceamenti solvere 22Joan. I, 9, 20, 27 . Ab illo lumine illuminatus erat qui dixit, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Ergo, illa vita lux est hominum.