TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Ecce audistis quia cum esset Dominus Jesus Christus Jerosolymis in Pascha in die festo, multi crediderunt in nomine ejus, videntes signa ejus quae faciebat. Multi crediderunt in nomine ejus: et quid sequitur? Ipse autem Jesus non credebat semetipsum eis. Quid sibi ergo hoc vult, Illi credebant in nomine ejus; et, Ipse Jesus non credebat semetipsum eis? An forte non crediderant ei, et fingebant se credidisse, et propterea Jesus non se credebat eis; Sed non diceret Evangelista, Multi crediderunt in nomine ejus, nisi verum illis testimonium perhiberet. Magna ergo res, et mira res: credunt homines in Christum, et Christus non se credit hominibus. Praesertim quia Filius Dei est, utique volens passus est; et si nollet, nunquam pateretur; qui si nollet, nec nasceretur: si autem hoc solum vellet, ut nasceretur tantum, et non moreretur, et quidquid vellet, faceret; quia omnipotentis Patris Filius omnipotens est. Ex ipsis rebus probemus. Quia cum voluissent eum tenere, discessit ab eis; loquitur Evangelium: Et cum voluissent eum de vertice montis praecipitare, discessit ab eis illaesus 1Luc. IV, 29, 30 . Et quando venerunt ad eum comprehendendum, jam venditum a Juda traditore, cum ille putaret in potestate se habere, tradere magistrum et Dominum suum; et ibi ostendit Dominus voluntate se pati, non necessitate. Nam cum eum comprehendere Judaei voluissent, dixit illis: Quem quaeritis? At illi dixerunt: Jesum Nazarenum. Et ille: Ego sum. Hac voce audita, redierunt retro, et ceciderunt 2Joan. XVIII, 4-6 . In eo quod eos respondens dejecit, ostendit potestatem; ut in eo quod ab eis comprehensus est, ostenderet voluntatem. Ergo quod passus est, misericordiae fuit. Traditus est enim propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram 3Rom. IV, 25. Audi verba ipsius: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam: nemo tollit eam a me, sed ego pono illam a meipso, ut iterum sumam eam 4Joan. X, 18 . Cum ergo haberet tantam potestatem, cum eam dictis praedicaret, factis ostenderet; quid sibi vult quod non se credebat eis Jesus, quasi aliquid nolenti nocituris, aut aliquid nolenti facturis, praesertim quia jam crediderant in nomine ejus? Et de ipsis dicit Evangelista, Crediderunt in nomine ejus, de quibus dicit, Ipse autem Jesus non credebat semetipsum eis. Quare? Quod ipse nosset omnes, et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine; ipse enim sciebat quid esset in homine. Plus noverat artifex quid esset in opere suo, quam ipsum opus quid esset in semetipso. Creator hominis noverat quid esset in homine, quod ipse creatus homo non noverat. Nonne hoc probamus de Petro, quia non noverat quid in ipso esset, quando dixit, Tecum usque ad mortem? Audi quia Dominus noverat quid esset in homine: Tu mecum usque ad mortem? Amen, amen dico tibi, priusquam gallus cantet, ter me negabis 5Matth. XXVI, 33, 34, et Luc. XXII, 33, 34 . Homo ergo nesciebat quid esset in se; sed Creator hominis noverat quid esset in homine. Crediderunt tamen in nomine ejus multi, et ipse Jesus non se credebat eis. Quid dicimus, fratres? Forte consequentia indicabunt nobis quid sibi vult mysterium verborum istorum. Quia crediderant in eum homines, manifestum est, verum est: nemo dubitat, Evangelium loquitur, verax Evangelista testatur. Item quia ipse Jesus non credebat semetipsum illis, et hoc manifestum est, et nullus christianus dubitat; quia et hoc Evangelium loquitur, et idem verax Evangelista testatur. Quare ergo crediderunt illi in nomine ejus, et Jesus non credebat semetipsum illis? Sequentia videamus.

Notes

  1. 1. Luc. IV, 29, 30
  2. 2. Joan. XVIII, 4-6
  3. 3. Rom. IV, 25
  4. 4. Joan. X, 18
  5. 5. Matth. XXVI, 33, 34, et Luc. XXII, 33, 34