Et si aliquanto vos diutius tenuimus, consilii fuit ut importunae horae transirent: arbitramur jam illos peregisse vanitatem suam. Nos autem, fratres, quando pasti sumus epulis salutaribus, quae restant agamus, ut diem dominicum solemniter impleamus in gaudiis spiritualibus, et comparemus gaudia veritatis cum gaudiis vanitatis: et si horremus, doleamus; si dolemus, oremus; si oramus, exaudiamur; si exaudimur, et illos lucramur.