Ego ergo, inquit, de supernis sum. Vos de hoc mundo estis: ego non sum de hoc mundo. Dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris. Exposuit nobis, fratres, quid intelligi voluerit, Vos de hoc mundo estis. Ideo quippe dixit, Vos de hoc mundo estis, quia peccatores erant, quia iniqui erant, quia infideles erant, quia terrena sapiebant. Nam quid vobis videtur de sanctis Apostolis? Quantum intererat inter Judaeos et Apostolos? Quantum inter tenebras et lucem, quantum inter fidem et infidelitatem, quantum inter pietatem et impietatem, quantum inter spem et desperationem, quantum inter charitatem et cupiditatem: multum ergo intererat. Quid ergo? quia tantum intererat, Apostoli de mundo non erant? Si cogites quomodo nati sint, et unde venerint; quia omnes ex Adam venerant, de hoc mundo erant. Sed quid eis ait ipse Dominus? Ego vos de mundo elegi 6Id. XV, 19 . Qui ergo de mundo erant, facti sunt non de mundo, et pertinere coeperunt ad eum per quem factus est mundus. Isti autem remanserunt esse de mundo, quibus dictum est, Moriemini in peccatis vestris.