TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Ecce dico et ego, quod qui tam superbe sapiunt, ut suae voluntatis viribus tantum existiment esse tribuendum, ut negent sibi esse necessarium divinum adjutorium ad bene vivendum, non possunt credere in Christum. Non enim aliquid prosunt syllabae nominis Christi, et Sacramenta Christi, ubi resistitur fidei Christi. Fides autem Christi est, credere in eum qui justificat impium 19Rom. IV, 5; credere in Mediatorem, sine quo interposito non reconciliamur Deo; credere in Salvatorem, qui venit quod perierat quaerere atque salvare 20Luc. XIX, 10; credere in eum qui dixit, Sine me nihil potestis facere 21Joan. XV, 5 . Quia ergo ignorans Dei justitiam qua justificatur impius, suam vult constituere qua convincatur superbus, in hunc non potest credere. Hinc et illi non poterant credere: non quia mutari in melius homines non possunt; sed quamdiu talia sapiunt, non possunt credere. Hinc excaecantur, et indurantur; quia negando divinum adjutorium, non adjuvantur. Hoc de Judaeis qui excaecati et indurati sunt, Deus praescivit, atque in ejus Spiritu Propheta praedixit.

Notes

  1. 19. Rom. IV, 5
  2. 20. Luc. XIX, 10
  3. 21. Joan. XV, 5