TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Sed prius hic clarificatur Deus, dum annuntiatus hominibus innotescit, et per fidem credentium praedicatur. Propter quod dicit, Ego te clarificavi super terram, opus consummavi quod dedisti mihi ut faciam. Non ait, jussisti; sed, dedisti: ubi commendatur evidens gratia. Quid enim habet quod non accepit, etiam in Unigenito humana natura? An non accepit, ut nihil mali, sed bona faceret omnia, quando in unitatem personae suscepta est a Verbo, per quod facta sunt omnia? Sed quomodo consummavit opus quod accepit ut faciat, cum restet adhuc passionis experimentum, ubi martyribus suis maxime praebuit quod sequerentur exemplum; unde ait apostolus Petrus, Christus passus est pro nobis relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia ejus 7I Petr. II, 21 : nisi quia consummasse se dicit quod se consummaturum esse certissime novit? Sicut longe ante in prophetia praeteriti temporis usus est verbis, quando post annos plurimos futurum fuerat quod dicebat: Foderunt, inquit, manus meas et pedes, dinumeraverunt omnia ossa mea 8Psal. XXI, 17, 18 ; non ait, Fodient et dinumerabunt. Et in hoc ipso Evangelio, Omnia, inquit, quae audivi a Patre meo, nota feci vobis 9Joan. XV, 15 : quibus ait postea, Adhuc multa habeo vobis dicere; sed non potestis illa portare modo 10Id. XVI, 12 . Qui enim certis et immutabilibus causis omnia futura praedestinavit, quidquid facturus est fecit: nam et per prophetam dictum de illo est, Qui fecit quae futura sunt 11Isai. XLV, 11, sec. LXX .

Notes

  1. 7. I Petr. II, 21
  2. 8. Psal. XXI, 17, 18
  3. 9. Joan. XV, 15
  4. 10. Id. XVI, 12
  5. 11. Isai. XLV, 11, sec. LXX