His autem auditis verbis, quomodo solent carnea cogitantes, et secundum carnem judicantes, et totum carnaliter audientes atque sapientes, dixerunt: Numquid interficiet semetipsum; quia dixit, Quo ego vado, vos non potestis venire? Stulta verba, et omnino insipientiae plena. Quid enim? non poterant illo venire quo ille perrexisset, si interficeret semetipsum? Numquid ipsi non erant morituri? Quid est ergo, Numquid interficiet semetipsum; quia dixit, Quo ego vado, vos non potestis venire? Si de morte hominis diceret, quis homo non moritur? Ergo quo ego vado dixit, non cum itur ad mortem, sed quo ibat ipse post mortem. Illi itaque non intelligentes, ista responderunt.