Hoc est magnum sacramentum in magno Joannis Evangelio; et ut vehementius commendaretur, loco ultimo scriptum. Quod ergo septem discipuli fuerunt in ista piscatione, Petrus, et Thomas, et Nathanael, et duo filii Zebedaei, et alii duo quorum nomina tacentur, isti suo septenario numero finem significant temporis. Universum quippe septem diebus volvitur tempus. Ad hoc pertinet quod mane facto Jesus stetit in littore; quia etiam littus finis est maris, et ideo finem significat saeculi. Eumdem finem saeculi ostendit et quod Petrus rete extraxit in terram, hoc est in littus. Quod ipse Dominus aperuit, ubi alio quodam loco de sagena in mare missa similitudinem dedit: Et eam trahunt, inquit, ad littus. Quod littus quid esset exponens, ait: Sic erit in consummatione saeculi 9Matth. XIII, 48, 49 .