TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Tres ergo isti patriarchae, Abraham, Isaac, et Jacob. Jam nostis filii Jacob quia duodecim fuerunt, et inde populus Israel: quia ipse Jacob Israel, et populus Israel tribus duodecim, pertinentes ad duodecim filios Israel. Abraham, Isaac, et Jacob, tres patres, et populus unus Tres patres tanquam in principio populi; tres patres in quibus figurabatur populus: et populus ipse prior, praesens populus. In populo enim Judaeorum figuratus est populus Christianorum. Ibi figura, hic veritas, ibi umbra, hic corpus, dicente Apostolo, Haec autem in figura contingebant illis. Vox est Apostoli: Scripta sunt, inquit, propter nos, in quos finis saeculorum obvenit 17I Cor. X, 11 . Recurrat nunc animus vester ad Abraham, Isaac, et Jacob. In istis tribus invenimus parere liberas, parere et ancillas: invenimus ibi partus liberarum, invenimus ibi et partus ancillarum. Ancilla nihil boni significat: Ejice ancillam, inquit, et filium ejus; non enim haeres erit filius ancillae cum filio liberae. Apostolus hoc commemorat; et in illis duobus filiis Abrahae, dicit Apostolus fuisse figuram duorum Testamentorum, Veteris et Novi. Ad Vetus Testamentum pertinent dilectores temporalium, dilectores saeculi: ad Novum Testamentum dilectores vitae aeternae. Ideo illa Jerusalem in terra, umbra erat coelestis Jerusalem matris omnium nostrum, quae est in coelo: et haec Apostoli verba sunt 18Gen. XXI, 10; Galat. IV, 22-30. Et de ista civitate unde peregrinamur, multa nostis, multa jam audistis. Invenimus autem rem miram in istis partubus, id est in istis fetibus, in istis generationibus liberarum et ancillarum, quatuor scilicet genera hominum: in quibus quatuor generibus, completur figura futuri populi christiani, ut non sit mirum quod in illis tribus dictum est, Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob. In omnibus enim Christianis, fratres intendite, aut per malos nascuntur boni, aut per bonos nascuntur mali, aut per bonos boni, aut per malos mali: amplius istis quatuor generibus non potestis invenire. Quae iterum repetam, advertite, retinete; excutite corda vestra, nolite pigri esse: capite, ne capiamini, quomodo quatuor genera sunt omnium Christianorum. Aut per bonos nascuntur boni, aut per malos nascuntur mali, aut per bonos mali, aut per malos boni. Puto quia planum est. Per bonos boni: si et qui baptizant, boni sunt: et qui baptizantur, recte credunt, et in membris Christi recte numerantur. Per malos mali: si et qui baptizant, mali sunt; et qui baptizantur, duplici corde ac edunt ad Deum, et non tenent eos mores quos audiunt in Ecclesia, ut non ibi sint palea, sed frumentum. Quam enim multi sint, novit Charitas vestra. Per malos boni: aliquando baptizat adulter, et qui baptizatur justificatur. Per bonos mali: aliquando qui baptizant, sancti sunt; qui baptizantur, tenere viam Dei nolunt.

Notes

  1. 17. I Cor. X, 11
  2. 18. Gen. XXI, 10; Galat. IV, 22-30