TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Noli ergo credere factum, per quod facta sunt omnia: ne non reficiaris per Verbum, per quod reficiuntur omnia. Jam enim factus es per Verbum, sed oportet te refici per Verbum: si autem mala fuerit fides tua de Verbo, non poteris refici per Verbum. Et si tibi contigit fieri per Verbum, ut per illud factus sis, per te deficis: si per te deficis, ille te reficiat qui te fecit: si per te deterior efficeris, ille te recreet qui te creavit. Quomodo te autem recreet per Verbum, si male aliquid sentias de Verbo? Evangelista dicit, In principio erat Verbum; et tu dicis, In principio factum est Verbum. Ille, Omnia per ipsum facta sunt, dicit; et tu dicis quia et ipsum Verbum factum est. Poterat dicere Evangelista, In principio factum est Verbum: sed quid ait? In principio erat Verbum. Si erat, non est factum, ut ista omnia per ipsum fierent, et sine ipso nihil. Si ergo erat in principio Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: si non potes cogitare quid sit, differ ut crescas. Ille cibus est, accipe lac ut nutriaris, ut sis validus ad capiendum cibum.