Sed forte hoc exigitur a nobis, utrum habeat aliquod sacramentum quadraginta sex annis aedificatum templum. Sunt quidem multa quae hinc dici possint; sed quod breviter dici potest et facile intelligi, hoc interim dicimus. Fratres, diximus jam, nisi fallor, hesterno die, Adam unum hominem fuisse, et ipsum esse totum genus humanum. Nam ita diximus, si meministis ( In superiori Tractatu ). Quasi fractus est, et sparsus colligitur, et quasi conflatur in unum societate atque concordia spirituali. Et gemit unus pauper modo ipse Adam, sed in Christo innovatur: quia sine peccato venit Adam, ut peccatum Adam solveret in carne sua, et ut redintegraret sibi Adam imaginem Dei. De Adam ergo caro Christi: de Adam ergo templum quod destruxerunt Judaei, et resuscitavit Dominus triduo. Resuscitavit enim carnem suam: videte, quia Deus erat aequalis Patri. Fratres mei, dicit Apostolus, Qui eum excitavit a mortuis. De quo dicit? De Patre: « Factus, » inquit, « obediens usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod et Deus illum excitavit a mortuis, et dedit ei nomen quod est super omne nomen » 31Philipp. II, 8, 9. Resuscitatus et exaltatus est Dominus. Resuscitavit eum, quis? Pater, cui dixit in Psalmis, Excita me, et reddam illis. 32Psal. XL, 11 . Ergo Pater eum resuscitavit. Non se ipse? Quid autem facit Pater sine Verbo? quid facit Pater sine Unico suo? Nam audi quia et ipse Deus erat: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. Numquid dixit, Solvite templum, quod triduo Pater resuscitet? Sed quomodo cum Pater suscitat, et Filius suscitat; sic cum Filius suscitat, et Pater suscitat: quia Filius dixit, Ego et Pater unum sumus 33Joan X, 30 .