TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Sequitur et ipse in verbis suis, et male intelligentes conturbat, ut ad rectum intellectum revocet errantes. Cum dixisset, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: ne forte carnalis subreperet intellectus, et averteret mentem, et faceret sibi homo quasi duos fabros, unum magistrum, alterum discipulum quasi attendentem ad magistrum, verbi gratia, facientem arcam; ut quomodo ille fecit arcam, faciat et iste alteram arcam secundum visionem quam inspexit in magistro operante: sed ne tale aliquid sibi duplicaret in illa simplici divinitate intellectus carnalis, secutus ait, Quaecumque enim Pater facit, haec eadem et Filius facit similiter. Non facit Pater alia, et alia Filius similia, sed eadem similiter. Non enim ait, Quaecumque facit Pater, facit et Filius alia similia: sed, Quaecumque, inquit, Pater facit, haec eadem et Filius facit similiter. Quae ille, haec et ipse: mundum Pater, mundum Filius, mundum Spiritus sanctus. Si tres dii, tres mundi: si unus Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus, unus mundus factus est a Patre per Filium in Spiritu sancto. Haec ergo facit Filius, quae facit et Pater, et non dissimiliter facit: et haec facit, et similiter facit.