Nemo ergo titubet, quando audit Dominum dixisse, Pono animam meam, et iterum sumo eam. Ponit eam caro, sed ex potestate Verbi: sumit eam caro, sed ex potestate Verbi. Et ipse Dominus Christus dictus est sola caro. Quomodo, inquit, probas? Audeo dicere, et sola caro Christi dictus est Christus. Credimus certe non in solum Deum Patrem, sed et in Jesum Christum Filium ejus unicum Dominum nostrum: modo totum dixi, in Jesum Christum Filium ejus unicum Dominum nostrum. Totum ibi intellige, et Verbum, et animam, et carnem. Sed utique confiteris etiam illud quod habet eadem fides, in eum Christum te credere qui crucifixus est et sepultus. Ergo etiam sepultum Christum esse non negas: et tamen sola caro sepulta est. Si enim erat ibi anima, non erat mortuus: si autem vera mors erat, ut ejus vera sit resurrectio, sine anima fuerat in sepulcro; et tamen sepultus est Christus. Ergo Christus erat etiam sine anima caro, quia non est sepulta nisi caro. Disce hoc etiam in apostolicis verbis. Hoc sentite, inquit, in vobis, quod et in Christo Jesu: qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Quis, nisi Christus Jesus, quantum attinet ad id quod est Verbum, Deus apud Deum? Vide autem quod sequitur: Sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens; in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo. Et hoc quis, nisi idem ipse Christus Jesus? Sed hic jam omnia sunt, et Verbum in forma Dei, quae accepit formam servi; et anima et caro in forma servi, quae accepta est a forma Dei. Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem 25Philipp. II, 6-8 . Jam in morte sola caro est a Judaeis occisa. Si enim discipulis dixit, Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere 26Matth. X, 28 ; numquid in ipso potuerunt plus quam corpus occidere? Et tamen carne occisa Christus occisus est. Ita cum caro animam posuit, Christus animam posuit; et cum caro, ut resurgeret, animam sumpsit, Christus animam sumpsit. Nec tamen potestate carnis hoc factum est; sed ejus qui et animam et carnem, ubi haec adimplerentur, assumpsit.