TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Amen, amen dico vobis, non potest a se Filius facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: quaecumque enim ille fecerit, haec et Filius similiter facit. Coelum, terram, mare, quae in coelo, quae in terra, quae in mari, visibilia, invisibilia, animalia in terris, fruteta in agris, natantia in aquis, in aere volantia, in coelo lucentia; praeter haec omnia, Angelos, Virtutes, Sedes, Dominationes, Principatus, Potestates: omnia per ipsum facta sunt 13Joan. I, 3 . Numquid Deus omnia haec fecit, et demonstravit ea facta Filio, ut et ipse faceret alterum mundum his omnibus plenum? Non utique. Sed quid? Quaecumque enim ille fecerit, haec, non alia, sed haec et Filius, nec dissimiliter, sed similiter facit. Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quae ipse facit. Demonstrat Pater Filio ut animae suscitentur, quia per Patrem et Filium animae suscitantur: nec possunt vivere animae, nisi earum vita sit Deus. Si ergo non possunt vivere animae, nisi earum vita sit Deus, sicut ipsae sunt vita corporum; quod demonstrat Pater Filio, id est quod facit, per Filium facit. Non enim faciendo demonstrat Filio, sed demonstrando facit per Filium. Videt enim Filius Patrem demonstrantem antequam aliquid fiat, et ex demonstratione Patris et visione Filii fit quod fit a Patre per Filium. Sic animae suscitantur, si potuerint videre istam unitatis conjunctionem, Patrem demonstrantem, Filium videntem, et per Patris demonstrationem et Filii visionem fieri creaturam: atque id fieri per Patris demonstrationem et Filii visionem, quod nec Pater sit nec Filius, sed infra Patrem et Filium, quidquid fit a Patre per Filium. Quis hoc videt?

Notes

  1. 13. Joan. I, 3