TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam aeternam; et in judicium non venit, sed transiit, non nunc transit, sed jam transiit a morte in vitam. Et hoc attendite, Qui verbum meum audit: et non dixit, Credit mihi; sed, credit ei qui me misit. Verbum ergo Filii audiat, ut Patri credat. Quare verbum audit tuum, et credit alteri? Nonne cum verbum alicujus audimus, eidem verbum proferenti credimus, loquenti nobis fidem accommodamus? Quid ergo voluit dicere, Qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me; nisi, quia verbum ejus est in me? Et quid est, audit verbum meum, nisi, audit me? Credit autem ei qui misit me: quia cum illi credit, verbo ejus credit: cum autem verbo ejus credit, mihi credit; quia Verbum Patris ego sum. Pax ergo in Scripturis, et omnia disposita, nequaquam rixantia. Tu abjice litem cordis tui, intellige concordiam Scripturarum. Numquid contraria sibi diceret veritas?