TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Audite ergo, Judaei et Gentes; audi, circumcisio; audi, praeputium; audite, omnia regna terrena: Non impedio dominationem vestram in hoc mundo, Regnum meum non est hoc mundo. Nolite metuere metu vanissimo quo Herodes ille major, cum Christus natus nuntiaretur, expavit, et tot infantes ut ad eum mors perveniret, occidit 2Matth. II, 3, 16, timendo magis quam irascendo crudelior, Regnum, inquit, meum non est de hoc mundo. Quid vultis amplius? Venite ad regnum quod non est de hoc mundo; venite credendo, et nolite saevire metuendo. Dicit quidem in prophetia de Deo Patre, Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus 3Psal. II, 6 ; sed Sion illa et mons ille non est de hoc mundo. Quod est enim ejus regnum nisi credentes in eum, quibus dicit, De mundo non estis, sicut et ego non sum de mundo? Quamvis eos esse vellet in mundo: propter quod de illis dixit ad Patrem, Non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos ex malo 4Joan. XVII, 16, 15 . Unde et hic non ait, Regnum meum non est in hoc mundo; sed, non est de hoc mundo. Et cum hoc probaret dicens, Si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent, ut non traderer Judaeis: non ait, Nunc autem regnum meum non est hic; sed, non est hinc. Hic est enim regnum ejus usque in finem saeculi, habens inter se commixta zizania usque ad messem; messis enim finis est saeculi, quando messores venient, id est Angeli, et colligent de regno ejus omnia scandala 5Matth. XIII, 38-41; quod utique non fieret, si regnum ejus non esset hic. Sed tamen non est hinc; quia peregrinatur in mundo: regno suo quippe dicit, De mundo non estis, sed ego vos elegi de mundo 6Joan. XV, 19 . Erant ergo de mundo, quando regnum ejus non erant, sed ad mundi principem pertinebant. De mundo est ergo quidquid hominum a vero quidem Deo creatum, sed ex Adam vitiata atque damnata stirpe generatum est: factum est autem regnum non jam de mundo, quidquid inde in Christo regeneratum est. Sic enim nos Deus eruit de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii charitatis suae 7Coloss. I, 13: de quo regno dicit, Regnum meum non est de hoc mundo; vel, Regnum meum non est hinc.

Notes

  1. 2. Matth. II, 3, 16
  2. 3. Psal. II, 6
  3. 4. Joan. XVII, 16, 15
  4. 5. Matth. XIII, 38-41
  5. 6. Joan. XV, 19
  6. 7. Coloss. I, 13