Sic enim loquitur Evangelium, quod modo cum recitaretur, audistis: In crastinum autem turba multa quae venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Jesus Jerosolymam, acceperunt ramos palmarum, et processerunt obviam ei, et clamabant, Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israel. Rami palmarum laudes sunt, significantes victoriam; quia erat Dominus mortem moriendo superaturus, et tropaeo crucis de diabolo mortis principe triumphaturus. Vox autem obsecrantis est, Hosanna, sicut nonnulli dicunt qui hebraeam linguam noverunt, magis affectum indicans, quam rem aliquam significans: sicut sunt in lingua latina quas interjectiones vocant, velut cum dolentes dicimus, Heu! vel cum delectamur, Vah! dicimus; vel cum miramur, dicimus, O rem magnam! tunc enim, O, nihil significat, nisi mirantis affectum. Quod ideo credendum est ita esse, quia neque Graecus, neque Latinus hoc interpretari potuit: sicut illud, Qui dixerit fratri suo, Racha 2Matth. V, 22 . Nam et haec interjectio esse perhibetur, affectum indignantis ostendens.