TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Sane, fratres, quod sequitur, Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, videte ne sic cogitetis, quia nihil aliquid est. Solent enim multi male intelligentes, sine ipso factum est nihil, putare aliquid esse nihil. Peccatum quidem non per ipsum factum est: et manifestum est, quia peccatum nihil est, et nihil fiunt homines cum peccant. Et idolum non per Verbum factum est: habet quidem formam quamdam humanam, sed ipse homo per Verbum factus est; nam forma hominis in idolo, non per Verbum facta est; et scriptum est, Scimus quia nihil est idolum 16I Cor. VIII, 4 . Ergo ista non sunt facta per Verbum; sed quaecumque naturaliter facta sunt, quaecumque sunt in creaturis, omnia omnino quae fixa in coelo sunt, quae fulgent desuper, quae volitant sub coelo, et quae moventur in universa natura rerum, omnis omnino creatura: dicam planius, dicam, fratres, ut intelligatis, ab angelo usque ad vermiculum. Quid praeclarius angelo in creaturis? quid extremius vermiculo in creaturis? Per quem factus est angelus, per ipsum factus est et vermiculus: sed angelus dignus coelo, vermiculus terra. Qui creavit, ipse disposuit. Si poneret vermiculum in coelo, reprehenderes; si vellet Angelos nasci de putrescentibus carnibus, reprehenderes: et tamen prope hoc facit Deus, et non est reprehendendus. Nam omnes homines de carne nascentes, quid sunt nisi vermes? et de vermibus Angelos facit. Si enim ipse Dominus dicit, Ego autem sum vermis, et non homo 17Psal. XXI, 7 ; quis dubitat hoc dicere quod scriptum est et in Job, Quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis (Job XXV, 6) ? Primo dixit, homo putredo; et postea, filius hominis vermis: quia vermis de putredine nascitur, ideo homo putredo, et filius hominis vermis. Ecce quid fieri voluit propter te, illud quod in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Quare hoc factum est propter te? Ut sugeres, qui manducare non poteras. Omnino ergo, fratres, sic accipite, Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Universa enim creatura per ipsum facta est, major, minor: per ipsum facta sunt supera, infera; spiritualis, corporalis, per ipsum facta sunt. Nulla enim forma, nulla compages, nulla concordia partium, nulla qualiscumque substantia, quae potest habere pondus, numerum, mensuram, nisi per illud Verbum est, et ab illo Verbo creatore, cui dictum est, Omnia in mensura, et numero, et pondere disposuisti 18Sap. XI, 21 .

Notes

  1. 16. I Cor. VIII, 4
  2. 17. Psal. XXI, 7
  3. 18. Sap. XI, 21