Etenim ne putares credendo te non moriturum secundum carnem, et accipiendo carnaliter diceres tibi, Dominus meus mihi dixit, Qui audit verba mea, et credit ei qui misit me, transiit a morte ad vitam; ergo ego credidi, non sum moriturus: scias te mortem quam debes supplicio Adam, persoluturum: accepit enim ille, in quo tunc omnes fuimus, Morte morieris 7Gen. II, 17 ; nec potest evacuari divina sententia. Sed cum persolveris mortem veteris hominis, suscipieris in vitam aeternam novi hominis, et transitum facies a morte ad vitam. Modo interim fac transitum vitae. Quae est vita tua? Fides: Justus ex fide vivit 8Habac. II, 4; Rom. I, 17 . Infideles quid? Mortui sunt. Inter tales mortuos erat ille corpore, de quo dicit Dominus: Dimitte mortuos, sepeliant mortuos suos 9Matth. VIII, 22 . Ergo et in hac vita sunt mortui, sunt vivi, et quasi omnes vivunt. Qui sunt mortui? Qui non crediderunt. Qui sunt vivi? Qui crediderunt. Quid dicitur mortuis ab Apostolo? Surge, qui dormis. Sed somnum, inquit, dixit, non mortem. Audi sequentia: Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis. Et quasi diceret, Quo ibo? Et illuminabit te Christus 10Ephes. V, 14 . Jam cum te credentem illuminaverit Christus, transitum facis a morte ad vitam: mane in eo quo transisti, et non venies ad judicium.
In Iohannis Evangelium tractatus
Notes
- 7. Gen. II, 17
- 8. Habac. II, 4; Rom. I, 17
- 9. Matth. VIII, 22
- 10. Ephes. V, 14