Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quaerit. Hoc erit ille qui vocatur Antichristus, extollens se, sicut Apostolus ait, supra omne quod dicitur Deus, et quod colitur 9II Thess. II, 4 . Ipsum quippe annuntians Dominus gloriam suam quaesiturum, non gloriam Patris, ait ad Judaeos: Ego veni in nomine Patris mei, et non suscepistis me: alius veniet in nomine suo, hunc suscipietis 10Joan. V, 43 . Significavit eos Antichristum suscepturos, qui gloriam nominis sui quaesiturus est, inflatus, non solidus; et ideo non stabilis, sed utique ruinosus. Dominus autem noster Jesus Christus magnum exemplum nobis praebuit humilitatis: nempe aequalis est Patri, nempe in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; nempe ipse dixit, et verissime dixit, Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, qui vidit me, vidit et Patrem 11Id. XIV, 9 ; nempe ipse dixit, et verissime dixit, Ego et Pater unum sumus 12Id. X, 30 . Si ergo ille cum Patre unum, aequalis Patri, Deus de Deo, Deus apud Deum, coaeternus, immortalis, pariter incommutabilis, pariter sine tempore, pariter creator et dispositor temporum; tamen quia venit in tempore, et formam servi accepit, et habitu est inventus ut homo 13Philipp. II, 7, quaerit gloriam Patris, non suam: quid tu, homo, facere debes, qui quando aliquid boni facis, gloriam tuam quaeris; quando autem aliquid mali facis, Deo calumniam meditaris? Intende tibi; creatura es, agnosce Creatorem: servus es, ne contemnas Dominum: adoptatus es, sed non meritis tuis; quaere ejus gloriam, a quo habes hanc gratiam, homo adoptatus, cujus gloriam quaesivit qui est ab illo unicus natus. Qui autem quaerit gloriam ejus qui misit illum, hic verax est, et injustitia in illo non est. In Antichristo autem injustitia est, et verax non est; quia gloriam suam quaesiturus est, non ejus a quo missus est: non enim est missus, sed venire permissus. Omnes ergo pertinentes ad corpus Christi, ne inducamur in laqueos Antichristi, non quaeramus gloriam nostram. Sed si ille quaesivit gloriam ejus qui eum misit, quanto magis nos ejus qui nos fecit?
In Iohannis Evangelium tractatus
Notes
- 9. II Thess. II, 4
- 10. Joan. V, 43
- 11. Id. XIV, 9
- 12. Id. X, 30
- 13. Philipp. II, 7