Et eum qui veniet ad me, non ejiciam foras. Quia descendi de coelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me. Ideo ergo eum qui veniet ad te, non ejicies foras, quia descendisti de coelo, non facere voluntatem tuam, sed voluntatem ejus qui te misit? Magnum sacramentum! Obsecro vos, simul pulsemus; exeat ad nos aliquid quod nos pascat, secundum quod nos delectavit. Magnum illud et dulce secretum: Qui veniet ad me. Attende, attende, et appende: Qui veniet ad me, non ejiciam foras. Ergo, qui veniet, inquit, non ejiciam foras. Quare? Quia descendi de coelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me. Ipsa est ergo causa quare non ejicias eum foras qui venit ad te, quia non voluntatem tuam facere descendisti de coelo, sed voluntatem ejus qui te misit? Ipsa. Quid quaerimus utrum ipsa sit? Ipsa est, ipse loquitur. Non enim nobis fas est aliud suspicari quam loquitur: Qui venerit ad me, non ejiciam foras. Et quasi quaereres, Quare? Quia non veni facere voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me. Timeo ne foras propterea exierit anima a Deo, quia superba erat; imo non dubito. Scriptum est enim, Initium omnis peccati superbia; et, Initium superbiae hominis apostatare a Deo. Scriptum est, firmum est, verum est. Deinde quid de superbo dicitur mortali, accincto pannis carnis, praegravato pondere corporis corruptibilis, et tamen extollenti se, et obliviscenti qua pelle vestitus sit, quid ei dicit Scriptura? Quid superbit terra et cinis? Quid superbit? Dicat quid superbit. Quoniam in vita sua projecit intima sua 26Eccli. X, 15, 14, 9 et 10 . Quid est, projecit, nisi porro jecit? Hoc est exire foras. Etenim intrare intro, appetere intima; projicere intima, foras exire est. Intima projicit superbus, intima appetit humilis. Si superbia ejicimur, humilitate regredimur.