TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Sciebat, inquit, et Judas, qui tradebat eum, locum. Ordo verborum est, Sciebat locum qui tradebat eum. Quia frequenter, inquit, Jesus convenerat illuc cum discipulis suis. Ibi ergo lupus ovina pelle contectus, et inter oves alto Patrisfamilias consilio toleratus, didicit ubi ad tempus exiguum dispergeret gregem, insidiis appetendo pastorem. Judas ergo, inquit, cum accepisset cohortem, et a principibus et Pharisaeis ministros, venit illuc cum laternis et facibus et armis. Cohors non Judaeorum, sed militum fuit. A praeside itaque intelligatur accepta, tanquam ad tenendum reum, servato ordine legitimae potestatis, ut nullus tenentibus auderet obsistere: quanquam et manus tanta fuerat congregata, et sic armata veniebat, ut vel terreret vel etiam repugnaret, si quisquam Christum defendere auderet. Ita quippe ejus abscondebatur potestas, et obtendebatur infirmitas, ut haec inimicis necessaria viderentur adversus eum, in quem nihil valuisset nisi quod ipse voluisset; bene utens bonus malis, et faciens bona de malis, ad faciendos bonos ex malis et discernendos bonos a malis.