Sed quid est quod ait, Non enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus? In evidenti est intellectus. Non enim non erat Spiritus Dei, qui erat apud Deum; sed nondum erat in eis qui crediderant in Jesum. Ita enim disposuit Dominus Jesus non eis dare Spiritum istum de quo loquimur, nisi post resurrectionem suam; et hoc non sine causa. Et forte si quaeramus, annuet ut inveniamus; et si pulsemus, aperiet ut intremus. Pietas pulsat, non manus: quanquam pulsat et manus, si ab operibus misericordiae non cesset manus. Quae igitur causa est cur Dominus Jesus Christus statuerit nonnisi cum esset glorificatus, dare Spiritum sanctum? Quod antequam dicamus ut possumus, prius quaerendum est, ne quem forte moveat, quomodo nondum erat Spiritus in hominibus sanctis, cum de ipso Domino recens nato legatur in Evangelio, quod cum in Spiritu sancto agnoverit Simeon, agnoverit etiam Anna vidua prophetissa 3Luc. II, 25-38; agnoverit Joannes ipse, qui eum baptizavit 4Joan. I, 26-34: impletus Spiritu sancto Zacharias multa dixit 5Luc. I, 67-79; Spiritum sanctum ipsa Maria, ut Dominum conciperet, accepit 6Luc. 35. Multa ergo indicia praecedentia Spiritus sancti habemus, antequam Dominus glorificaretur resurrectione carnis suae. Non enim alium spiritum etiam Prophetae habuerunt, qui Christum venturum praenuntiaverunt. Sed modus quidam futurus erat dationis hujus, qui omnino antea non apparuerat: de ipso hic dicitur. Nusquam enim legimus antea congregatos homines accepto Spiritu sancto, linguis omnium gentium locutos fuisse. Post resurrectionem autem suam, primum quando apparuit discipulis suis, dixit illis: Accipite Spiritum sanctum. De hoc ergo dictum est, Non erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus. Et insufflavit in faciem eorum 7Joan. XX, 22 , qui flatu primum hominem vivificavit, et de limo crexit, quo flatu animam membris dedit 8Gen. II, 7; significans eum se esse qui insufflavit in faciem eorum, ut a luto exsurgerent, et luteis operibus renuntiarent. Tunc primum post resurrectionem suam Dominus, quam dicit Evangelista glorificationem, dedit discipulis suis Spiritum sanctum. Deinde commoratus cum eis quadraginta dies, ut liber Actuum Apostolorum demonstrat, ipsis videntibus, et videndo deducentibus, ascendit in coelum 9Act. I, 3 et 9. Ibi peractis decem diebus, die Pentecostes misit desuper Spiritum sanctum. Quo, sicut dixi, qui fuerant in uno loco congregati, accepto impleti, omnium gentium linguis locuti sunt 10Id. II, 1-6.
In Iohannis Evangelium tractatus
Notes
- 3. Luc. II, 25-38
- 4. Joan. I, 26-34
- 5. Luc. I, 67-79
- 6. Luc. 35
- 7. Joan. XX, 22
- 8. Gen. II, 7
- 9. Act. I, 3 et 9
- 10. Id. II, 1-6