TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Dominus Jesus in sermone quem locutus est discipulis suis post coenam, proximus passioni, tanquam iturus et relicturus eos praesentia corporali, cum omnibus autem suis usque in consummationem saeculi futurus praesentia spirituali, exhortatus est eos ad perferendas persecutiones impiorum, quos mundi nomine nuncupavit: ex quo tamen mundo etiam ipsos discipulos se elegisse dixit, ut scirent se Dei gratia esse quod sunt, suis autem vitiis fuisse quod fuerunt. Deinde persecutores et suos et ipsorum Judaeos evidenter expressit, ut omnino appareret etiam ipsos mundi damnabilis appellatione conclusos, qui persequitur sanctos. Cumque de illis diceret quod ignorarent eum a quo missus est, et tamen odissent et Filium et Patrem, hoc est, et eum qui missus est, et eum a quo missus est, de quibus omnibus in aliis sermonibus jam disseruimus; ad hoc pervenit ubi ait, Ut adimpleatur sermo qui in Lege eorum scriptus est, Quia odio habuerunt me gratis. Deinde tanquam consequenter adjunxit, unde modo disputare suscepimus: « Cum autem venerit Paracletus quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me; et vos testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis. » Quid hoc pertinet ad illud quod dixerat. « Nunc autem et viderunt, et oderunt et me et Patrem meum: sed ut impleatur sermo qui in Lege eorum scriptus est, Quia odio habuerunt me gratis? » An quia Paracletus quando venit, Spiritus veritatis, eos qui viderunt et oderunt, testimonio manifestiore convicit? Imo vero etiam aliquos ex illis qui viderunt, et adhuc oderant, ad fidem quae per dilectionem operatur 1Galat. V, 6, sui manifestatione convertit. Hoc ut ita intelligamus, ita factum esse recolimus. Venit enim die Pentecostes Spiritus sanctus in centum viginti homines congregatos, in quibus et Apostoli omnes erant, qui illo adimpleti cum linguis omnium gentium loquerentur, plures ex his qui oderant, tanto miraculo stupefacti (quandoquidem viderunt loquente Petro tam magnum atque divinum testimonium perhiberi de Christo, ut ille qui occisus ab eis inter mortuos deputabatur, resurrexisse et vivere probaretur), compuncti corde conversi sunt; et tanti sanguinis tam impie atque immaniter fusi indulgentiam perceperunt, ipso redempti sanguine quem fuderunt 2Act. II, 2. Christi enim sanguis sic in remis ionem peccatorum omnium fusus est, ut ipsum etiam peccatum posset delere quo fusus est. Hoc ergo intuens Dominus dicebat, Odio habuerunt me gratis: cum autem venerit Paracletus, ille testimonium perhibebit de me: tanquam diceret, Odio me habuerunt, et occiderunt videntes; sed tale de me Paracletus testimonium perhibebit, ut eos faciat in me credere non videntes.

Notes

  1. 1. Galat. V, 6
  2. 2. Act. II, 2