In praecedenti lectione sancti Evangelii, quam sequitur ista quae modo recitata est, Dominus Jesus dixerat se et Patrem ad dilectores suos esse venturos, et apud eos mansionem esse facturos. Jamvero et superius dixerat de Spiritu sancto, Vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit 1Joan. XIV, 17 : unde intelleximus in sanctis tanquam in templo suo simul manere Trinitatem Deum. Nunc autem dicit: Haec locutus sum vobis apud vos manens. Illa itaque mansio alia est, quam promisit futuram; haec vero alia, quam praesentem esse testatur. Illa spiritualis est, atque intrinsecus mentibus redditur: haec corporalis forinsecus oculis atque auribus exhibetur. Illa in aeternum beatificat liberatos; haec in tempore visitat liberandos. Secundum illam Dominus a suis dilectoribus non recedit; secundum hanc it et recedit. Haec, inquit, locutus sum vobis, apud vos manens: utique praesentia corporali, qua cum illis visibilis loquebatur.