TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Hoc totum per fidem, quamdiu peregrinamur a Domino, manentes in corpore: cum autem perambulaverimus viam, et ad ipsam patriam venerimus, quid erit nobis laetius? quid erit nobis beatius? Quia nihil pacatius: nihil enim adversus hominem rebellabit. Nunc vero, fratres, difficile sine rixa sumus. Ad concordiam quidem vocati sumus, jubemur pacem habere inter nos; ad hoc conandum est, omnibusque nitendum viribus, ut aliquando veniamus ad perfectissimam pacem: modo autem litigamus plerumque cum eis quibus consulere volumus. Ille errat, tu vis ducere ad viam; resistit tibi, litigas: resistit paganus, disputas contra errores idolorum et daemoniorum: resistit haereticus, disputas contra alias doctrinas daemoniorum: malus catholicus non vult bene vivere, corripis etiam interiorem fratrem tuum: tecum manet in domo, et perditas vias quaerit; aestuas quomodo corrigas, ut de illo bonam rationem Domino amborum reddas. Quantae undique rixarum necessitates? Plerumque homo taedio affectus, dicit apud semetipsum: Quid mihi est pati contradictores, pati eos qui reddunt mala pro bonis? Ego volo consulere, illi volunt perire: consumo vitam meam litigando; pacem non habeo: inimicos insuper facio, quos amicos habere deberem, si benevolentiam consulentis attenderent: quid mihi est ista perpeti? redeam ad me, mecum ero, Deum meum invocabo. Redi ad teipsum, ibi invenis rixam: si coepisti Deum sequi, ibi invenis rixam. Quam rixam, inquis, invenio? Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem 21Galat. V, 17. Ecce tu ipse es, ecce tu solus es, ecce tecum es, ecce alium nullum hominem pateris: sed vides aliam legem in membris tuis, repugnantem legi mentis tuae, et captivantem te in lege peccati, quae est in membris tuis. Exclama ergo, et a rixa interiore clama ad Deum, ut tibi pacificet te: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum 22Rom. VII, 23-25 . Quia qui me, inquit, sequitur, non ambulabit in tenebris; sed habebit lumen vitae. Finita tota rixa, immortalitas consequetur, quia novissima inimica destruetur mors. Et qualis pax erit? Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem 23I Cor. XV, 26, 53 . Quo ut veniamus, quia tunc erit in re, nunc sequamur in spe eum qui dixit, Ego sum lux mundi: qui me sequitur, non ambulabit in tenebris; sed habebit lumen vitae.

Notes

  1. 21. Galat. V, 17
  2. 22. Rom. VII, 23-25
  3. 23. I Cor. XV, 26, 53