De David autem, quid dicam quod ad omnes gentes pertinebat prophetia ejus; quando modo audivimus Psalmum, et difficile est ut dicatur psalmus ubi hoc non sonet? Sed certe, ut dixi, modo cantavimus, Surge, Deus, judica terram; quoniam tu haereditabis in omnibus gentibus 29Psal. LXXXI, 8 . Et ideo Donatistae tanquam projecti de nuptiis: sicut ille homo qui non habebat vestem nuptialem, invitatus est et venit, sed projectus est de numero vocatorum, quia non habebat vestem ad sponsi gloriam; qui enim suam gloriam quaerit, non Christi, non habet vestem nuptialem: non enim volunt consonare voci illius qui amicus erat sponsi, et ait, Hic est qui baptizat 30Joan. I, 33 . Nec immerito illi qui non habebat vestem nuptialem, hoc per increpationem objectum est, quod non erat: Amice quid huc venisti? Et sicut ille obmutuit 31Matth. XXII, 11-13, ita et isti. Quid enim prodest strepitus oris, muto corde? Noverunt quippe intus apud semetipsos non se habere quod dicant. Intus obmutuerunt, foris perstrepunt. Audiunt, velint nolint, etiam apud se cantari, Surge, Deus, judica terram; quoniam tu haereditabis in omnibus gentibus: et non communicando omnibus gentibus, quid aliud quam se exhaeredatos esse cognoscunt?