TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Hic occurrit altera quaestio, de qua quidem ut competenter aliquid disputetur, et omnes ejus latebrosissimi sinus perscrutentur et excutiantur ut dignum est, nec mearum virium esse arbitror, nec angustiarum temporis, nec vestrae capacitatis. Tamen quia transire ad alia vestra expectatione non sinimur, nisi aliquid inde dicamus, accipite quod potuerimus: et ubi vestrae exspectationi non suffecerimus, ab illo incrementum poscite qui nos plantare posuit et rigare; quia, sicut dicit Apostolus, Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus 1I Cor. III, 7 . Quidam ergo inter se mussitant, et ubi possunt aliquando proclamant, et turbulenta disceptatione contendunt, dicentes: Quid fecerunt Judaei, vel quae culpa eorum fuit, si necesse erat ut sermo Isaiae prophetae impleretur quem dixit, Domine, quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est? Quibus respondemus, Dominum praescium futurorum, per Prophetam praedixisse infidelitatem Judaeorum; praedixisse tamen, non fecisse. Non enim propterea quemquam Deus ad peccandum cogit, quia futura hominum peccata jam novit. Ipsorum enim praescivit peccata, non sua; non cujusquam alterius, sed ipsorum. Quapropter si ea quae ille praescivit ipsorum, non sunt ipsorum; non vere ille praescivit: sed quia illius praescientia falli non potest; sine dubio non alius, sed ipsi peccant, quos Deus peccaturos esse praescivit. Fecerunt ergo peccatum Judaei, quod eos non compulit facere, cui peccatum non placet; sed facturos esse praedixit, quem nihil latet. Et ideo si non malum, sed bonum facere voluissent, non prohiberentur; et hoc facturi praeviderentur ab eo qui novit quid sit quisque facturus, et quid ei sit pro ejus opere redditurus.

Notes

  1. 1. I Cor. III, 7