Ex verbis Domini nostri, ubi dicit, Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo, exortam difficilem quaestionem me recolo distulisse, ut inde otiosius tractaretur, quia illum modus competens compellebat finire sermonem. Nunc ergo quoniam tempus est promissa reddendi, pertractetur ut Dominus ipse donaverit, qui cordi nostro ut proponeretur ingessit. Haec est autem quaestio: utrum spirituales homines habeant aliquid in doctrina, quod carnalibus taceant, et spiritualibus dicant. Quia si dixerimus, Non habent; respondebitur nobis, Quid est ergo quod dicebat Apostolus scribens ad Corinthios: « Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Quasi parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis: sed nec adhuc quidem potestis; adhuc enim estis carnales » 1I Cor. III, 1 et 2? Si autem dixerimus, Habent; timendum et cavendum est, ne sub hac occasione in occultis nefaria doceantur, et spiritualium nomine, velut ea quae carnales capere non possunt, non solum excusatione dealbanda, verum etiam praedicatione laudanda videantur.