Et duxit eum ad Jesum. Intuitus autem eum, Jesus dixit, Tu es Simon filius Joannis, tu vocaberis Cephas; quod interpretatur Petrus. Non magnum quia Dominus dixit cujus filius esset iste. Quid magnum Domino? Omnia nomina sanctorum suorum sciebat, quos ante constitutionem mundi praedestinavit; et miraris quia dixit uni homini, Tu es filius illius, et tu vocaberis illud? Magnum quia mutavit ei nomen; et fecit de Simone Petrum? Petrus autem a petra, petra vero Ecclesia: ergo in Petri nomine figurata est Ecclesia. Et quis securus, nisi qui aedificat super petram? Et quid ait ipse Dominus? « Qui audit verba mea haec et facit ea, similabo eum viro prudenti, aedificanti super petram » (non cedit tentationibus): « descendit pluvia, venerunt flumina, flaverunt venti, et impegerunt in domum illam, et non cecidit; fundata enim erat super petram. Qui audit verba mea et non facit ea » (jam unusquisque nostrum timeat et caveat), « similabo eum viro stulto qui aedificavit domum suam super arenam: descendit pluvia, venerunt flumina, flaverunt venti, et impegerunt in domum illam, et cecidit; et facta est ruina ejus magna » 21Matth. VII, 24, 27. Quid prodest quia intrat Ecclesiam, qui vult super arenam aedificare? Audiendo enim et non faciendo, aedificat quidem, sed super arenam. Si enim nihil audit, nihil aedificat: si autem audit, aedificat. Sed quaerimus, ubi. Si enim audit et facit, super petram: si audit et non facit, super arenam. Duo sunt genera aedificantium; aut super petram, aut super arenam. Quid ergo illi qui non audiunt? securi sunt? securos eos dicit, quia nihil aedificant? Nudi sunt sub pluvia, ante ventos, ante flumina: cum venerint ista, ante illos tollunt, quam domos dejiciant. Ergo una est securitas, et aedificare, et super petram aedificare. Si audire vis et non facere, aedificas; sed ruinam aedificas: cum autem venerit tentatio, dejicit domum, et cum ipsa ruina tua te tollit. Si autem non audis, nudus es, illis tentationibus tu ipse traheris. Audi ergo, et fac; unum est remedium. Quanti forte hodie audiendo et non faciendo rapti sunt fluvio celebritatis hujus? Audiendo enim et non faciendo, venit fluvius ipsa celebritas anniversaria, impletus est torrens, transiturus est et siccaturus: sed vae illi quem tulerit! Illud ergo noverit Charitas vestra, quia nisi quis et audiat et faciat, non aedificat super petram; et non pertinet ad nomen tam magnum, quod sic commendavit Dominus. Intentum enim te fecit. Nam si hoc ante Petrus vocaretur, non ita videres mysterium petrae; et putares casu eum, sic vocari, non providentia Dei: ideo voluit eum aliud prius vocari, ut ex ipsa commutatione nominis, sacramenti vivacitas commendaretur.