TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Intelligendum est igitur, quod nondum in eum sic crediderant, quomodo in se credi volebat: quandoquidem et ipse Petrus, cui confitenti et dicenti, Tu es Christus Filius Dei vivi, tam magnum testimonium perhibuerat, magis eum mori nolebat, quam mortuum resurrecturum esse credebat; unde mox ab eo appellatus est satanas 9Matth. XVI, 16, 23. Fideliores itaque reperiuntur, qui defuncti jam fuerant, et resurrecturum Christum revelante Spiritu non utique dubitabant, quam illi qui cum credidissent ipsum redempturum Israel, visa ejus morte spem totam quam de illo habuerant perdiderunt. Nihil itaque melius credimus, quam post ejus resurrectionem impertito Spiritu sancto, et doctis et confirmatis Apostolis, eisque in Ecclesia primitus doctoribus constitutis, per eorum verbum sic alios credidisse quemadmodum in Christum credi oportebat, id est, ut fidem resurrectionis ejus tenerent. Ac per hoc et illos omnes qui jam in eum credidisse videbantur, ad eorum numerum pertinuisse pro quibus oravit, dicens, Non pro his autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me.

Notes

  1. 9. Matth. XVI, 16, 23