TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Et tu: Quid nos quaeritis, si mali sumus? Ut boni sitis. Ideo vos quaerimus, quia mali estis: nam si mali non essetis, invenissemus vos, non vos quaereremus. Qui bonus est, jam inventus est: qui malus est, adhuc quaeritur. Ideo vos quaerimus; redite ad arcam. Sed jam habeo Baptismum. Si omnia sacramenta sciero, et habuero prophetiam et omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum. Fructum ibi videam, olivam ibi videam, et revocaris ad arcam.