TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Inde quid sequitur? Et prope erat Pascha Judaeorum, et ascendit Jerosolymam. Aliam rem narrat, sicut se habebat recordatio annuntiantis. « Et invenit in templo vendentes boves et oves et columbas, et nummularios sedentes: et cum fecisset quasi flagellum de resticulis, omnes ejecit de templo; boves quoque et oves, et nummulariorum effudit aes, et mensas subvertit; et his qui columbas vendebant, dixit, Auferte ista hinc, et nolite facere domum Patris mei domum negotiationis. » Quid audivimus, fratres? Ecce templum illud figura adhuc erat, et ejicit inde Dominus omnes qui sua quaerebant, qui ad nundinas venerant. Et quae ibi vendebant illi? Quae opus habebant homines in sacrificiis illius temporis. Novit enim Charitas vestra quod sacrificia illi populo pro ejus carnalitate et corde adhuc lapideo talia data sunt, quibus teneretur ne in idola deflueret; et immolabant ibi sacrificia, boves, oves et columbas: nostis, quia legistis. Non ergo magnum peccatum, si hoc vendebant in templo, quod emebatur ut offerretur in templo; et tamen ejecit inde illos. Quid, si ibi ebriosos inveniret, quid faceret Dominus; si vendentes ea quae licita sunt, et contra justitiam non sunt (quae enim honeste emuntur, non illicite venduntur), expulit tamen, et non est passus domum orationis fieri domum negotiationis? Si negotiationis domus non debet fieri domus Dei, potationis debet fieri? Nos autem quando ista dicimus, stridunt dentibus suis adversus nos: et consolatur nos psalmus quem audistis, Striderunt super me dentibus suis. Novimus et nos audire unde curemur, etsi ingeminantur flagella Christo, quia flagellatur sermo ipsius: Congregata sunt, inquit, in me flagella, et nescierunt . Flagellatus est flagellis Judaeorum, flagellatur blasphemiis falsorum christianorum: multiplicant flagella Domino suo, et nesciunt. Faciamus nos, quantum ipse adjuvat, Ego autem, cum mihi molesti essent, induebam me cilicio, et humiliabam in jejunio animam meam 15Psal. XXXIV, 13-16 .

Notes

  1. 15. Psal. XXXIV, 13-16