Hoc est autem judicium, quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem: erant enim mala opera eorum. Fratres mei, quorum opera bona invenit Dominus? Nullorum: omnium mala opera invenit. Quomodo ergo quidam fecerunt veritatem, et venerunt ad lucem? Et hoc enim sequitur: Qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta. Quomodo quidam opus bonum fecerunt, ut venirent ad lucem, id est ad Christum? et quomodo quidam dilexerunt tenebras? Si enim omnes peccatores invenit, et omnes a peccato sanat, et serpens ille in quo figurata est mors Domini, eos sanat qui morsi fuerant, et propter morsum serpentis erectus est serpens, id est mors Domini, propter mortales homines, quos invenit injustos; quomodo intelligitur, Hoc est judicium, quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem: erant enim mala opera eorum? Quid est hoc? quorum enim erant bona opera? Nonne venisti ut justifices impios? Sed dilexerunt, inquit, tenebras magis quam lucem. Ibi posuit vim: multi enim dilexerunt peccata sua, multi confessi sunt peccata sua: quia qui confitetur peccata sua, et accusat peccata sua, jam cum Deo facit. Accusat Deus peccata tua: si et tu accusas, conjungeris Deo. Quasi duae res sunt, homo et peccator. Quod audis homo, Deus fecit: quod audis peccator, ipse homo fecit. Dele quod fecisti, ut Deus salvet quod fecit. Oportet ut oderis in te opus tuum, et ames in te opus Dei. Cum autem coeperit tibi displicere quod fecisti, inde incipiunt bona opera tua, quia accusas mala opera tua. Initium operum bonorum, confessio est operum malorum. Facis veritatem, et venis ad lucem. Quid est, Facis veritatem? Non te palpas, non tibi blandiris, non te adulas; non dicis, Justus sum, cum sis iniquus, et incipis facere veritatem. Venis autem ad lucem ut manifestentur opera tua, quia in Deo sunt facta; quia et hoc ipsum quod tibi displicuit peccatum tuum, non tibi displiceret, nisi Deus tibi luceret, et ejus veritas tibi ostenderet. Sed qui et admonitus diligit peccata sua, odit admonentem lucem et fugit eam, ut non arguantur opera ejus mala quae diligit. Qui autem facit veritatem, accusat in se mala sua; non sibi parcit, non sibi ignoscit, ut Deus ignoscat: quia quod vult ut Deus ignoscat, ipse agnoscit, et venit ad lucem; cui gratias agit, quod illi quid in se odisset ostenderit. Dicit Deo, Averte faciem tuam a peccatis meis: et qua fronte dicit, nisi iterum dicat, Quoniam facinus meum ego cognosco, et peccatum meum coram me est semper 27Psal. L, 11, 5 ? Sit ante te quod non vis esse ante Deum. Si autem post te feceris peccatum tuum, retorquet illud tibi Deus ante oculos tuos; et tunc retorquet, quando jam poenitentiae fructus nullus erit.