Expressius hoc dicat, ut calumniam haereticus negator resurrectionis corporis non inveniat: quanquam jam intellectus elucescat. Cum superius dictum esset, Venit hora; addidit, et nunc est: modo autem, Venit hora; non addidit, et nunc est. Tamen omnes ansas, omnes claviculas calumniarum, omnes nodos laqueorum aperta veritate disrumpat. Nolite mirari hoc; quia venit hora, in qua omnes qui in monumentis sunt. Quid evidentius? quid expressius? Corpora sunt in monumentis: animae non sunt in monumentis, nec justorum, nec iniquorum. Justi anima in sinu Abrahae fuit, iniqui anima apud inferos torquebatur 17Luc. XVI, 22-25: in monumento, nec illa, nec illa. Superius quando ait, Venit hora, et nunc est; obsecro, intendite. Nostis, fratres, quia ad panem ventris cum labore pervenitur; quanto magis ad panem mentis? Cum labore statis, et auditis; sed nos cum majore stamus, et loquimur. Si laboramus propter vos, collaborare non debetis propter eosdem vos? Superius ergo cum diceret, Venit hora, et adderet, et nunc est, quid subjecit? Quando mortui audient vocem Filii Dei, et qui audierint vivent. Non dixit, Omnes mortui audient, et qui audierint vivent: mortuos enim iniquos volebat intelligi. Et numquid omnes iniqui obaudiunt Evangelio? Aperte dicit Apostolus, Sed non omnes obaudiunt Evangelio 18Rom. X, 16 . Tamen qui audiunt, vivent; quia omnes qui obaudiunt Evangelio, transient ad vitam aeternam per fidem: non tamen omnes obaudiunt, et hoc nunc est. At vero in fine, omnes qui sunt in monumentis, hoc est justi et injusti, audient vocem ejus, et procedent. Quomodo noluit dicere, et vivent? Omnes enim procedent, sed non omnes vivent. In eo quippe quod supra dixit, Et qui audierint vivent; in ipsa obauditione vitam aeternam intelligi voluit et beatam, quam non omnes habebunt qui de monumentis procedent. Jam ergo et commemoratione monumentorum, et expressione processionis de monumentis, aperte intelligimus corporum resurrectionem.