TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Accipimus ergo et nos Spiritum sanctum, si amamus Ecclesiam, si charitate compaginamur, si catholico nomine et fide gaudemus. Credamus, fratres; quantum quisque amat Ecclesiam Christi, tantum habet Spiritum sanctum. Datus est enim Spiritus, sicut Apostolus dicit, ad manifestationem. Quam manifestationem? Sicut ipse idem dicit, Quia alii datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alii fides in eodem Spiritu, alii donatio curationum in uno Spiritu, alii operatio virtutum in eodem Spiritu. Multa enim dantur ad manifestationem, sed tu forsitan eorum omnium quae dixi nihil habes. Si amas, non nihil habes: si enim amas unitatem, etiam tibi habet quisquis in illa habet aliquid. Tolle invidiam, et tuum est quod habeo: tollam invidiam, et meum est quod habes. Livor separat, sanitas jungit. Oculus solus videt in corpore: sed numquid soli sibi oculus videt? Et manui videt, et pedi videt, et caeteris membris videt: non enim si aliquis ictus in pedem veniat, avertit se oculus inde ut non praecaveat. Rursus sola manus operatur in corpore; sed numquid sibi soli operatur? Et oculo operatur; nam si ictus aliquis veniens non eat in manum, sed tantum in faciem, numquid dicit manus, Non me moveo, quia non tendit ad me? Sic pes ambulando omnibus membris militat: membra caetera tacent, et lingua omnibus loquitur. Habemus ergo Spiritum sanctum, si amamus Ecclesiam: amamus autem, si in ejus compage et charitate consistimus. Nam ipse Apostolus cum dixisset diversa dona dari diversis hominibus, tanquam officia quorumque membrorum, Adhuc, inquit, supereminentiorem viam vobis demonstro, et coepit loqui de charitate. Praeposuit eam linguis hominum et Angelorum, praeposuit miraculis fidei, praeposuit scientiae et prophetiae, praeposuit etiam illi magno operi misericordiae, quo sua quae possidet distribuit quisque pauperibus; et ad extremum praeposuit eam etiam corporis passioni: his omnibus tam magnis rebus praeposuit charitatem 11I Cor. XII, 7 XIII, 3. Ipsam habeto, et cuncta habebis: quia sine illa nihil proderit, quidquid habere potueris. Quia vero ad Spiritum sanctum pertinet charitas de qua loquimur (quaestio enim modo in Evangelio de Spiritu sancto retractatur), audi Apostolum dicentem, Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis 12Rom. V, 5 .

Notes

  1. 11. I Cor. XII, 7 XIII, 3
  2. 12. Rom. V, 5