Non igitur frustra dicti sunt hi pisces et tot et tanti, id est et centum quinquaginta tres et magni. Sic enim scriptum est: Et traxit rete in terram plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus. Cum enim dixisset Dominus, Non veni solvere Legem, sed implere, daturus utique Spiritum per quem Lex posset impleri, tanquam septem additurus ad decem; paucissimis verbis interpositis ait, Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno coelorum: qui autem fecerit et docuerit, magnus vocabitur in regno coelorum. Iste ergo poterit pertinere ad numerum piscium magnorum. Minimus autem ille qui solvit factis quod docet verbis, in tali Ecclesia potest esse, qualem significat piscium prima illa captura, habentem bonos et malos, quia et ipsa dicitur regnum coelorum: propter quod ait, Simile est regnum coelorum sagenae missae in mare, et ex omni genere congreganti 20Matth. XIII, 47 . Ubi vult intelligi etiam bonos, et malos; quos dicit in littore, id est, in fine saeculi separandos. Denique ut ostenderet istos minimos reprobos esse, qui docent bona loquendo, quae solvunt male vivendo, nec quasi minimos in vita aeterna futuros, sed omnino ibi non futuros; cum dixisset, Minimus vocabitur in regno coelorum, continuo subjecit, Dico enim vobis, quia nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum 21Matth. V, 17-20 . Illi sunt certe, Scribae et Pharisaei, qui cathedram Moysi sedent, et de quibus ait, Quae dicunt facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim et non faciunt 22Id. XXIII, 2, 3 : docent sermonibus, quod solvunt moribus. Consequens est ergo, ut qui minimus est in regno coelorum, qualis nunc est Ecclesia, non intret in regnum coelorum, qualis tunc erit Ecclesia; quoniam docendo quod solvit, ad eorum societatem qui faciunt quod docent, non pertinebit: et ideo non erit in numero piscium magnorum; quoniam qui fecerit et docuerit, magnus vocabitur in regno coelorum. Et quia hic magnus erit, ideo ibi erit, ubi minimus ille non erit. Usque adeo quippe ibi magni erunt, ut qui minor ibi est, major sit eo quo hic nemo major est 23Id. XI, 11. Sed tamen qui hic magni sunt, id est, qui in regno coelorum, ubi sagena congregat bonos et malos, faciunt bona quae docent, ipsi erunt in illa regni coelorum aeternitate majores, quos isti ad dexteram et resurrectionem vitae pertinentes indicant pisces. Sequitur de prandio Domini cum istis septem discipulis, et de his quae post prandium locutus est, ac de ipsius Evangelii termino, ut Deus quod donaverit disseramus: sed hoc non est isto sermone coarctandum.
In Iohannis Evangelium tractatus
Notes
- 20. Matth. XIII, 47
- 21. Matth. V, 17-20
- 22. Id. XXIII, 2, 3
- 23. Id. XI, 11