TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Innuit ergo Simon Petrus, et dicit ei. Notanda locutio est, dici aliquid non sonando, sed tantummodo innuendo: Innuit, inquit, et dicit; utique innuendo dicit. Si enim cogitando aliquid dicitur, sicut Scriptura loquitur, Dixerunt apud semetipsos 9Sap. II, 1 ; quanto magis innuendo, ubi jam foras qualibuscumque signis promitur quod fuerat corde conceptum? Quid ergo dixit innuendo? Quid, nisi quod sequitur? Quis est de quo dicit? Haec verba Petrus innuit; quia non sono vocis, sed motu corporis dixit. Itaque cum recubuisset ille supra pectus Jesu. Hic est utique pectoris sinus, sapientiae secretum. Dicit ei: Domine, quis est? Respondit Jesus: Ille est cui ego tinctum panem porrexero. Et cum tinxisset panem, dedit Judae Simonis Iscariotae. Et post panem, tunc introivit in illum satanas. Expressus est traditor, nudatae sunt latebrae tenebrarum. Bonum est quod accepit, sed malo suo accepit, quia male bonum malus accepit. Verum de isto pane tincto qui porrectus est ficto, et de his quae sequuntur, multa dicenda sunt: quibus necessarium est plus temporis, quam nunc habemus jam in istius fine sermonis.

Notes

  1. 9. Sap. II, 1