TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quod ergo addidit, Sicut docuit me Pater, haec loquor; nemini vestrum obrepat cogitatio carnalis, fratres mei. Non enim potest humana infirmitas cogitare, nisi quod consuevit facere vel audire. Nolite ergo vobis quasi duos homines ante oculos ponere, unum patrem, alterum filium, et loquentem patrem ad filium: sicut facis tu, quando verba aliqua dicis filio tuo, monens eum et instruens eum quomodo loquatur, ut quaecumque audivit a te, commendet memoriae; cum commendaverit memoriae, proferat et lingua, distinguat per sonos, inferat auribus alienis quod percepit in suis. Nolite ita cogitare, ne in corde vestro idola fabricetis. Humanam formam, humanorum lineamenta membrorum, figuram carnis humanae, sensus istos conspicuos, staturam motusque corporis, linguae officium, distinctiones sonorum, nolite in illa Trinitate cogitare, nisi quod pertinet ad formam servi, quam accepit unigenitus Filius, cum Verbum caro factum est, ut habitaret in nobis 5Joan. I, 14. Ibi non te prohibeo, humana infirmitas, cogitare quod nosti; imo etiam compello. Si fides in te vera est, talem Christum cogita: sed ex Maria virgine, non de Deo Patre talem cogita. Infans fuit, crevit ut homo, ambulavit ut homo, esurivit, sitivit ut homo, dormivit ut homo, postremo passus ut homo, suspensus in ligno, occisus, sepultus ut homo; in eadem forma resurrexit, in eadem forma ante oculos discipulorum ascendit in coelum, in eadem forma venturus est ad judicium. Angelorum enim vox est in Evangelio expressa: Sic veniet quomodo eum vidistis euntem in coelum 6Act. I, 11 . Quando ergo de forma servi cogitas in Christo, humanam effigiem cogita, si est in te fides: quando autem cogitas, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 7Joan. I, 1 , pereat de corde tuo omnis humana figuratio: pellatur de cogitationibus tuis quidquid fine corporeo terminatur, quidquid loci spatio continetur, vel quantalibet mole diffunditur; de corde tuo figmentum tale dispereat. Cogita, si potes, pulchritudinem sapientiae, occurrat tibi pulchritudo justitiae. Forma est? statura est? color est? Nihil horum est, et tamen est: nam si non esset, nec amaretur, nec merito laudaretur, nec amata nec laudata corde moribusque teneretur: nunc vero fiunt homines sapientes; unde fierent, nisi esset sapientia? Porro autem, o homo, si sapientiam tuam videre carnis oculis non potes, nec tali imaginatione cogitare quali corporalia cogitantur, sapientiae Dei audes ingerere humani corporis formam?

Notes

  1. 5. Joan. I, 14
  2. 6. Act. I, 11
  3. 7. Joan. I, 1