Exponit deinde quid dixerit de peccato, et de justitia et de judicio. De peccato quidem, inquit, quia non crediderunt in me. Hoc enim peccatum quasi solum sit, prae caeteris posuit; quia hoc manente caetera detinentur, et hoc discedente caetera remittuntur. De justitia vero, inquit, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me. Hic primo videndum est, si recte quisque arguitur de peccato, quomodo recte arguatur et de justitia. Numquid enim si arguendus est peccator propterea quia peccator est, arguendum putabit quisquam et justum propterea quia justus est? Absit. Nam et si aliquando justus arguitur, ideo recte arguitur, quia, sicut scriptum est, Non est justus in terra qui faciet bonum, et non peccabit. Quocirca etiam cum justus arguitur, de peccato arguitur, non de justitia. Quoniam et in illo quod legimus divinitus dictum, Noli effici justus multum 9Eccle. VII, 21, 17 ; non est notata justitia sapientis, sed superbia praesumentis. Qui ergo fit multum justus, ipso nimio fit injustus. Multum enim se facit justum, qui dicit se non habere peccatum; aut qui se putat non gratia Dei, sed sua voluntate sufficiente effici justum; nec recte vivendo justus est, sed potius inflatus, putando se esse quod non est. Quo pacto igitur mundus arguendus est de justitia, nisi de justitia credentium? Arguitur itaque de peccato, quia in Christum non credit; et arguitur de justitia eorum qui credunt. Ipsa quippe fidelium comparatio, infidelium est vituperatio. Hoc et ipsa expositio satis indicat. Volens enim aperire quid dixerit, De justitia vero, inquit, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me. Non ait, Et jam non videbunt me; de quibus dixerat, quia non crediderunt in me. Sed peccatum quid vocaret exponens, de illis locutus est dicens, quia non crediderunt in me: exponens autem quam diceret justitiam, de qua mundus arguitur, ad ipsos quibus loquebatur, se convertit, atque ait, Quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me. Quapropter mundus de peccato quidem suo, de justitia vero arguitur aliena, sicut arguuntur de lumine tenebrae: Omnia enim quae arguuntur, ait Apostolus, a lumine manifestantur 10Ephes. V, 13 . Quantum enim malum sit eorum qui non credunt, non solum per seipsum, verum etiam ex bono potest eorum apparere qui credunt. Et quoniam ista vox infidelium esse consuevit, Quomodo credimus quod non videmus? ideo credentium justitiam sic oportuit definiri, Quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me. Beati enim qui non vident, et credunt 11Joan. XX, 29. Nam et qui viderunt Christum, non in eo laudata est fides eorum, quia credebant quod videbant, id est Filium hominis; sed quia credebant, quod non videbant, id est Filium Dei. Cum vero et ipsa forma servi subtracta eorum esset aspectibus, tum vero ex omni parte impletum est, Justus ex fide vivit 12Rom. I, 17; Habac. II, 4, et Hebr. XI, 1 . Est enim fides, sicut in Epistola quae ad Hebraeos est definitur, sperantium substantia, convictio rerum quae non videntur.
In Iohannis Evangelium tractatus
Notes
- 9. Eccle. VII, 21, 17
- 10. Ephes. V, 13
- 11. Joan. XX, 29
- 12. Rom. I, 17; Habac. II, 4, et Hebr. XI, 1