Inter omnia miracula quae fecit Dominus noster Jesus Christus, Lazari resurrectio praecipue praedicatur. Sed si attendamus quis fecerit, delectari debemus potius quam mirari. Ille suscitavit hominem, qui fecit hominem; ipse enim est Unicus Patris, per quem, sicut nostis, facta sunt omnia. Si ergo per illum facta sunt omnia, quid mirum est si resurrexit unus per illum, cum tot quotidie nascantur per illum? Plus est homines creare quam resuscitare. Dignatus est tamen et creare et resuscitare; creare omnes, resuscitare quosdam. Nam cum multa fecisset Dominus Jesus, non omnia scripta sunt; sicut idem ipse sanctus Joannes evangelista testatur multa Dominum Christum et dixisse et fecisse quae scripta non sunt 1Joan. XX, 30: electa sunt autem quae scriberentur, quae saluti credentium sufficere videbantur. Audisti enim quia Dominus Jesus mortuum suscitavit: sufficit tibi ut scias quia si vellet, omnes mortuos suscitaret. Et hoc quidem sibi ad finem saeculi reservavit. Nam quem audistis magno miraculo quatriduanum mortuum suscitasse de sepulcro, veniet hora, sicut ipse ait, quando omnes qui sunt in monumentis, audient vocem ejus et procedent. Resuscitavit putentem, sed tamen in cadavere putente adhuc erat forma membrorum; ille in novissimo die ad unam vocem cineres est restituturus in carnem. Sed oportebat ut modo aliqua faceret, quibus datis velut suae virtutis indiciis credamus in eum, et ad illam resurrectionem praeparemur, quae erit ad vitam, non ad judicium. Ita quippe ait: Veniet hora quando omnes qui in monumentis sunt, audient vocem ejus: et procedent qui bene fecerunt, ad resurrectionem vitae; qui male egerunt, ad resurrectionem judicii 2Joan. V, 28, 29 .